IOANNIS PAULI PP. II CONSTITUTIO APOSTOLICA ECCLESIA IN URBE QUA VICARIATUS URBIS NOVA
RATIONE ORDINATUR
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
1. Ecclesia in Urbe ad munus prorsus singulare obeundum vocatur: eadem,
quemadmodum edicit Synodi Liber: princeps est in magna Ecclesiae familia, in
familia nempe Dioecesium sororum atque sociatur universali sollicitudini
Episcopi sui: patet ipsa atque peculiarem in modum refertur ad unicae Ecclesiae
universalitatem; hoc modo suam agere debet vitam Ecclesiae particularis.(1)
Etenim Romae ab Apostolis Petro et Paulo est condita et constituta Ecclesia illaquacum
ob pot[ent]iorem principalitatem necesse est convenire omnem Ecclesiam, hoc est
eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique conservata
est ea quae est ab Apostolis traditio:(2) ad ipsam spectant ceterae
Ecclesiae veluti ad unam quae caritati praesidet.(3)
2. Hinc procedit vocatio ad exemplum praebendum Ecclesiae Romanae
concredita, quam Synodi Liber suis in spiritalibus, ecclesialibus et
pastoralibus rationibus clare definivit: de exemplo agitur fidelitatis erga
Christum et erga vitalem cum Eo coniunctionem, quae amore, humilitate,
conversione et servitio imbuitur quaeque ad Dei Patris gloriam penitus vergit
atque eius gratiae dumtaxat confidit.(4)
3. Nova evangelizatio atque missionalis impetus a Synodo pastorali excitati
Ecclesiae Romanae permanentem constituunt electionem, quae firmam poscit
voluntatem ut in communione cum multiplicibus suis partibus progrediatur.
Ex communione namque necessitas oritur concordis illius pastoralis
consensionis, quae peculiariter a Romana Dioecesi postulatur, quatenus ipsa
singulari multiplicitate ac varietate formarum et inceptorum ecclesialium
distinguitur. Reapse Romana Dioecesis ut veluti exemplar sit commpellitur,
motionis principium atque comparationis regiminis Ecclesiae universalis, quae a
Christo Petro commissa est eiusque Successoribus. Etenim Romani Episcopi
interest primum ecclesiologicum iudicium honorare, ad quod quisque Episcopus,
bene suam regens Ecclesiam ut Populi Dei particulam, ad bonum totius mystici
Corporis, quod est Ecclesia, efficaciter confert.(5)
4. Synodi Dioecesani Romani optatum amplectentes,(6) iussimus ut Constitutio
apostolica Vicariae Potestatis(7) recognosceretur, quae structuram et
Vicariatus Urbis perfunctionem moderatur quaeque a Decessore Nostro Paulo VI,
recolendae memoriae, die VI mensis Ianuarii anno MCMLXXVII evulgata est, quo
ipsa novi Codicis Iuris Canonici normis magis reddatur consentanea nec non
synodalibus consiliis in Synodi Libro significatis, quem Nos die XXIV
mensis Iunii anno MCMXCIII edidimus. Quapropter haec Constitutio ecclesiologiam
communionis atque missionale propositum sustentare vult, in quae Ecclesiam
Romanam reapse direxit Synodus, per aptiorem definitionem et ordinationem
propriorum munerum Vicariatus, qui, hac sub ratione, penitus dioecesana Curia
est habendus, secundum can. 469 C.I.C. definitionem. Certis indiciis acceptis,
quae in Synodi Libro continentur, haec Vicariae Potestatis recognitio
compluria elementa ob oculos habuit tum praeterita tum nova quibus urbis Romae
implicata condicio significatur, in qua Clerus et Populus Romanus, cum Pastore
suo coniuncti, testimonium fidei suae et caritatis vivendo exhibent.
5. Ad Romanam Ecclesiam proprio nomine pertinent Collegii Cardinalium
sodales, quibus, ad normam iuris, munus est Romanum Episcopum eligendi. Hic
insuper collocata sunt Curiae Romanae Dicasteria, quibus ad sua universalia
munera exsequenda utitur Apostolica Sedes. Praeterea inveniuntur hic sedes
gubernationis plurimorum Institutorum Vitae consecratae et Societatum Vitae
apostolicae, tum etiam praestantiora instituta litterarum ac studiorum Ecclesiae
nec non principalia officia societatum catholicarum quae in pluribus Nationibus
operantur. Roma est pariter sedes Primatis Italiae atque sedes Conferentiae
Episcopalis eiusdem Nationis sicut et variorum eius institutorum apostolicorum.
Quam ob rem Urbem Aeternam incolunt permulti sacerdotes et religiosi et
laici advenae ex variis orbis partibus, quorum vita et opera si scite
componitur ditat ac locupletat christianum Romae consortium multiplicibus
formis et experimentis vitae spiritualis.
6. Roma in se ostendit omnes qualitates ac proprietates capitis urbis Status
huius temporis, ubi videlicet quaestiones et difficultates totius Nationis
tamquam in speculo cernuntur. Cum autem ipsa sit sedes praecipuorum
ministeriorum Nationis ac domicilium cultus humani, rei socialis et politicae,
quod sane maximo momento est praeditum, suo quoque modo importat ipsis incolis
et civibus propriis peculiares necessitates.
7. Augescentes propter oeconomicas ac sociales difficultates Urbis innumerae
personae familiaeque in angustias sunt adductae, atque peculiari cura indigent,
ut earum spiritus et corporis necessitatibus in primis subveniatur: migratio
adeo multorum hominum est res omnino implicata, sed ipsa compellit quoque ad
testificandum animum acceptionis et solidarietatis, quem saeculorum decursu
Romana Ecclesia habuit. Civilis quoque urbis moderaminis dispertitio requirit ut
christiani sua in regione praesentes agant proprias partes acri cum officii
conscientia.
8. Singularis historia Romam constituit metam tot iter facientium qui
saepius peregrinationem sacram suscipiunt, permoti memoria Apostolorum et
Martyrum et Sanctorum, non autem minus ipsa praesentia Vicarii Christi.
Huiusmodi nimirum viatoribus occasio singularis offertur sumendae institutionis
religiosae omnino peculiaris, quae eo spectat, ut quasi ante oculos ponatur
perennis novitas Evangelii, quod Apostoli Petrus et Paulus hic nuntiaverunt,
quod illi aliique Martyres suo sanguine hic aluerunt, quod innumerabiles Sancti
et Sanctae exemplo vitae suae hic testificati sunt.
9. Eandem propter singularem vocationem necessario Ecclesiae Romanae
peculiariter cordi est oecumenicum propositum, quod non ex fortuitis inceptis
oritur, sed ex ipsa Christi voluntate, ex fide in Eum et a Baptismo, quae
christianos consociant. Plenae unitatis conquisitio, quam mutua cognitio,
alterna caritas atque fraterna cum fratribus sororibusque aliarum Ecclesiarum et
christianarum confessionum cooperatio alunt, primarium est Dioecesis munus pro
evangelizationis testimonio in urbe et in mundo.
10. Dialogum etiam interreligiosum cum Hebraeorum communitate Ecclesia
Romana, adhortationi obsequens Concilii Oecumenici Vaticani II, continuare vult.
11. Pro Muslimis atque aliarum religionum cultoribus, qui Romae sunt, opus
explicandum est ipsos suscipiendi eosdemque sociali solidarietate sustinendi,
una cum dialogo et sociata actuositate, ut luculenta eis reddatur fidei vitaeque
christianae testificatio.
12. Vivida missionariorum recordatio, qui saeculorum decursu ex Sanctorum
Apostolorum Petri et Pauli Ecclesia profecti sunt ut Evangelium in omnibus
terrarum orbis locis nuntiarent, totam Dioecesim singulosque Romanos fideles
incitat ad missionem ad gentes, ut universalem caritatem testificentur,
quae apostolicam missionem vivificat proprii Episcopi, Pastoris Universalis
Ecclesiae.
13. His consideratis rebus, peropportum est nonnulla perpendere officia quae
maxime eminent et premunt Ecclesiam Romanam quaeque summam pastoralem Vicariatus
singularumque dioecesanarum partium curam iure sibi vindicant: nova
evangelizatio et missionale opus in unumquemque urbis incolam atque in singula
loca collatum; iuvenum familiaeque pastoralis actio; sollicitudo de cultura et
communicationibus; socialis navitas et caritatis testificatio erga vetera
novaque paupertatis genera, quibus complures personae et familiae urbis
vexantur; vocationes ad sacerdotale ministerium diversasque vitae consecratae
formas; catechistarum ac pastoralium laicorum cooperatorum institutio;
oecumenica congressio et interreligiosus dialogus; novarum paroeciarum
aedificatio, in suburbiis potissimum.
14. Ut Vicariatus hoc est Curia diocesana Urbis fiat
instrumentum aptum renovationis ac progressionis pastoralis Romae, quem ad modum
documenta post Concilium edita de singulis curiis dioecesanis praecipiunt atque
praesertim novus Iuris Canonici Codex nec non pastoralis Synodus Romae,
principia ac monita quae sequuntur, quaeque normas ad hoc tempus exstantes
substituunt, considerari debebunt, derogando, prout necesse erit, omnibus
praescriptis generalibus atque particularibus documentorum antea editorum.
Titulus I
PRINCIPIA DIRECTORIA
Art. 1
Quodlibet opus vel inceptum intra Vicariatus Urbis ambitum initum, quovis in
ordine aut gradu auctoritatis, semper suapte natura pastorale est: nempe eo
spectat, ut ad effectum deducatur mysterium salutis pro Ecclesia Christi quae
Romae est, atque sic procurat illud debitum exemplum, quod particularis haec
Ecclesia originis apostolicae universae catholicae Ecclesiae omnibusque per
orbem homines exhibere debet.(8)
Art. 2
Omnis opera a Vicariatus Urbis officiis expleta illuc pertinet ut
sustineatur et promoveatur nova evangelizatio, consilia et rerum agendarum
ordinem in pastorali actione dioecesana persequendo et omnibus membris
ecclesialibusque causis inserviendo, in paroeciis potissimum, ut per
assiduam institutionis et actionis sociatae industriam earum communio
pastoralisque unitas augeantur, pro efficaciore atque duraturo missionali
ministerio in urbe et in mundo.
Art. 3
Accepta quidem distinctione et propria auctoritate officiorum cuiusque,
omnes qui quovis titulo operam navant in ministeriis Vicariatus Urbis quique
eliguntur tum secundum pietatem et peritiam tum secundum studium et navitatem
suam pastoralem, praestabunt sociam operam cum animo vere serviendi,
respicientes diaconiam Christi, qui venit ut ministraret non ut
ministraretur ei.(9)
Art. 4
Etiamsi officia singula proprios persequuntur fines, tamen inter se
conspirent oportet coniunganturque similibus rationibus, consiliis atque
inceptis ut organica evadat eorum temperatio et frugifera simul actio pastoralis
secundum directorias normas pastoralis dioecesani consilii.(10)
Art. 5
Actuosa navitas officiorum confirmanda pariter est per mutuum aliquod
complementum atque, ubi fieri potuerit, etiam per consentaneam moderatorum
ipsorum commutationem. Quo efficaciora reddant vincula cum communitatibus
ecclesialibus, adiutricem suam operam conferent etiam per intervalla tantum ac
secundum definitam cuiusque peritiam, sacerdotes, diaconi, religiosi,
religiosae, laici ex diversis rei pastoralis campis.(11)
Art. 6
Omnes autem officio se astringi noverint sedulitatem constanter servandi, se
ipsos progressione quadam renovandi nec non sese vere inserendi in vitam
actionemque pastoralemdioecesanam; quod si sacerdotes sunt, etiam curam animarum
actuose participent.(12)
Art. 7
In novis normis de Vicariatus Urbis ministris,(13) quae Nobis comprobandae
erunt, agendi rationes enuntiabuntur de functione et opera ministrorum qui
eundem apud Vicariatum famulantur, sub respectu moderationis, disciplinae
rerumque oeconomicarum.
Titulus II
CENTRALIS STRUCTURA VICARIATUS
Art. 8
Vicariatus Urbis, Sanctae Sedis institutum quod personalitate iuridica et
administratione propria pollet, dioecesanae Curiae munera gerit,(14) quae tamen
collustratur peculiari natura Dioecesis Romanae. Quapropter, ratione quadam
subsidiaria, communis iuris normae in eo usurpantur, prout consentaneae sunt
illius indoli et functioni.
Art. 9
Intra Romanae Dioecesis fines, fideles qui in territorio Civitatis Vaticanae
inveniuntur iurisdictioni Archipresbyteri pro tempore Basilicae Vaticanae sunt
obnoxii, qui est Noster Vicarius Generalis pro Civitate Vaticana.(15)
Art. 10
Cardinalis Vicarius, nomine et mandato Nostro, obit episcopale ministerium
magisterii, sanctificationis et regiminis pastoralis pro Dioecesi Romana
potestate ordinaria vicaria intra terminos a Nobis signatos. Habet idcirco ille
altam veramque Vicariatus moderationem, atque iudex ordinarius stat Dioecesis
Romanae.(16)
Art. 11
Cardinalis Vicarius statis temporibus atque quotiens ei visum fuerit de
opere pastorali ac vita ipsa Dioecesis ad Nos referat. Nominatim ne quidquam
grave agat, nisi antea Nobis significaverit.(17)
Art. 12
Cardinalis Vicarius legitimus est curator negotiorum Dioecesis Romanae nec
non Vicariatus Urbis.
Art. 13
Cardinalis Vicarius non cessat ab officio Apostolica Sede vacante.(18)
Art. 14
Cardinalis Vicarius adiuvatur a Vices Gerente et ab Episcopis Auxiliaribus a
Nobis nominatis.(19)
Art. 15
§ 1 Vices Gerens, qui Archiepiscopi titulo honestatur, exercet
iurisdictionem ordinariam vicariam intra limites statutos, arta servata
coniunctione et communione cum Cardinale Vicario, ipseque curam dabit ut
Cardinalis Vicarii normae directoriae observentur atque sinceram communionis
voluntatem inter omnes Curiae dioecesanae partes promovebit.(20)
§ 2 Munera quoque sustinet Cardinalis Vicarii propria, eo
impedito vel absente aut eius officio vacante.(21)
Art. 16
Vices Gerentis officium non cessat, vacante Sede Apostolica.(22)
Art. 17
§ 1 Auxiliares Episcopi potestate fruuntur Vicariorum
Episcopalium atque ministerium pastorale gerunt in certa quadam regione vel in
pastoralis operis provincia cui sunt destinati, vel in utraque.(23)
§ 2 In tota Dioecesi ipsi facultate ordinaria pollent sacramenta
sacramentaliaque ministrandi nec non matrimoniorum celebrationi assistendi.
Omnes insuper habent facultates, quas Cardinalis Vicarius eis suo decreto
tribuerit. Quod ad Sacras pertinet Ordinationes normis subiciuntur cann.
1015-1017 C.I.C.(24)
§ 3 Quoad facultates, quae in superiore paragrapho sunt
enuntiatae, can. 409 § 2 C.I.C adhibetur.
Art. 18
Praelatus Secretarius, a Nobis designatus Cardinali Vicario exhibente, munus
sustinet moderandi Vicariatus Officia. Eius est Cardinalem Vicarium et Vices
Gerentem in negotiis agendis adiuvare nec non res componere quae cum actis
administrativis nectuntur atque curare ut reliqui Vicariatus ministri fideliter
sua officia gerant.(25)
Titulus III
COETUS CONSILIARIORUM VICARIATUS
Art. 19
Consilio episcopali praesidet Cardinalis Vicarius, atque constat Vices
Gerente, Auxiliaribus Episcopis(26) ac Praelato Secretario.
Art. 20
Cardinalis Vicarius iudicio Consilii Parochorum Praefectorum utitur, ad
pastoralia dioecesana proposita componenda et comprobanda utque directoria
proximae pastoralis actionis lineamenta designentur.(27)
Art. 21
Cardinalis Vicarius iudicio quoque utitur aliorum consiliorum
dioecesanorum:(28) Collegio videlicet consultorum,(29) Consilio presbyterali(30)
atque Consilio pastorali,(31) quae propriis constitutionibus ab eo comprobatis
reguntur.
Art. 22
§ 1 Consilium dioecesanum a rebus oeconomicis,(32) cui praesidet
Cardinalis Vicarius vel Vices Gerens, singulis annis debet subducere praeviam
computationem procurationis oeconomicarum rerum atque introituum et exituum
summariam rationem quae pro universo dioecesis regimine praevidentur nec non
rationem accepti et expensi probare.
§ 2 Cardinalis Vicarius de negotiis maioris momenti Consilium
sententiam rogat.
Titulus IV
VICARIATUS OFFICIA
Art. 23
Vicariatus, seu Curia dioecesana Romana, officiis rei pastoralis atque rei
administrativae constat nec non tribunalibus.(33)
Art. 24
Ut opem ferat Cardinali Vicario propria negotia agenti, Vices Gerenti,
Auxiliaribus Episcopis et Praelato Secretario generali secretariae Officium
constituitur.
Art. 25
§ 1 Singula Officia praeter Moderatorem habere possunt Alterum a
moderatore et unum pluresve Ministros.
§ 2 Omnium Officiorum Moderatores, sicut etiam Dioecesis Romanae
Parochi, a Cardinale Vicario nominantur, Nobis antea comprobantibus; Alteri
autem a moderatoribus ceterique ministri a Cardinale Vicario nominantur.
Art. 26
Cancellarius facultatibus fruitur, quas Codex Iuris Canonici(34) eidem
tribuit, atque cancellariae Officium dirigit.
Art. 27
§ 1 Oeconomus facultatibus fruitur quas Codex Iuris Canonici
tribuit ei atque administrationis Officium dirigit.
§ 2 Oeconomus dioecesanus ad quinquennium(35) designatur, qui
tamen ad continuata ulteriora etiam mandata confirmari potest.
Art. 28
Ut Dioecesis necessitatibus occurratur, secundum principia et normas quae
supra sunt significata, haec in Vicariatu officia conduntur, videlicet sedes et
ministeria, quae, etsi variis appellantur nominibus, tamen inter se gradu non
differunt:
pastoralis indolis
Officium catecheticum et Ministerium pro catechumenatu
Officium pastoralis curae scholarum et religiosae institutionis
Officium pro catholicis scholis
Officium liturgicum
Officium cleri
Ministerium pro clericorum continuata institutione
Officium de vita consecrata
Ministerium pro vocationibus
Officium pro laicorum sodaliciis et confraternitatibus
Institutum de communi inter Ecclesias missionali opera
Officium ad oecumenismum adiuvandum nec non dialogum inter religiones
et novos cultus
« Caritas » dioecesana
Officium de pastorali migrantium cura
Sedes pro apostolatu intra familias
Ministerium pastorale pro iuvenibus
Officium apostolatus pro Studiorum Universitatum alumnis
Institutum pro valetudinis curatoribus
Ministerium de socialibus operibus
Sedes intrumentorum socialis communicationis
Pastorale officium de liberis temporibus, de itineribus faciendis et
ludicris exercitiis
administrativi generis
Officium cancellariae
Ministerium pro matrimoniis
Tabularium generale
Tabularium historicum dioecesanum
Officium administrationis
Officium de rebus iuridicialibus
Officium pro sacris aedificiis
Sedes notionibus et numeris digerendis
Art. 29
Apud Vicariatum Urbis est constitutum, Cardinale Vicario praeside, Opus
Romanum Peregrinationum quod, ut sua proposita assequatur, propria constitutione
ac ordinatione regitur, ab ipso Cardinale Vicario comprobatis.
Art. 30
§ 1 Cardinalis Vicarius Nobis antea comprobantibus
potestatem habet nova Officia pastoralia condendi et immutandi aut
exstinguendi exsistentia, liberiore quodam iudicio quod progrediens ad
pastorales necessitates poscit accommodatio.
§ 2 Cardinalis Vicarius commissiones dioecesanas naturae
consultoriae constituere potest, quae in negotiis gerendis ad legitima Officia
referuntur.
Titulus V
TRIBUNALIA
Art. 31
Apud Vicariatum Romanum tria diversa sunt Tribunalia, videlicet:
Tribunal Ordinarium Romanae Dioecesis.(36)
Tribunal Regionale Latii primae instantiae pro causis nullitatis
Matrimonii.(37)
Tribunal Appellationis.(38)
Art. 32
§ 1 Cardinalis Vicarius, pro ordinaria potestate vicaria quam
Summi Pontificis nomine sustinet, iudex est ordinarius(39) Dioecesis Romanae ac
Tribunalium Moderator.(40)
§ 2 Romae Vices Gerens in Tribunalia propriam Cardinalis Vicarii
potestatem exercet eo absente vel impedito, aut ipsius officio vacante.(41)
Art. 33
Singula Tribunalia consistunt ex Vicario Iudiciali, aequo numero
Vice-Officialium additorum, ex Iudicibus, Promotoribus Iustitiae ac Defensoribus
Vinculi, ex Cancellario, congruo numero Notariorum(42) et ministris
auxiliaribus.
Art. 34
§ 1 Vicarii Iudiciales Tribunalium quae supramemoravimus ad
quinquennium a Nobis nominantur,(43) qui ad continuata ulteriora etiam mandata
confirmari possunt. Ad Tribunal Ordinarium Romanae Dioecesis designatio fiet
proponente Cardinale Vicario; ad Tribunal Primae Instantiae pro causis
nullitatis matrimonii atque ad Tribunal Appellationis nominationes fiant
proponente Cardinale Vicario, consentiente Conferentia Episcopali Latii.
§ 2 Vicarii Iudiciales additicii atque Iudices a Cardinale
Vicario ad quinquennium destinantur,(44) Nobis antea comprobantibus, qui ad
continuata ulteriora mandata etiam confirmari possunt. Cum agitur de
nominationibus pro Tribunali Primae Instantiae pro causis nullitatis
matrimonii(45) et pro Tribunali Appellationis,(46) Cardinalis Vicarius,
Conferentia Episcopali Latii audita, officium tribuet.
§ 3 Promotores Iustitiae, Defensores Vinculi, Cancellarii,
Notarii ceterique ministri cuncti a Cardinale Vicario designantur. Quod autem
attinet ad nominationem Promotorum Iustitiae ac Defensorum Vinculi pro Tribunali
Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii nec non pro Tribunali
Appellationis, Cardinalis Vicarius munus concredet audita Conferentia Episcopali
Latii.
Art. 35
§ 1 Praescripto salvo can. 1490 C.I.C. in supradictis
Tribunalibus gerunt personas Patronorum et Procuratorum partium pro causis
matrimonialibus ii qui, in Albo Procuratorum et Advocatorum Tribunalis Romanae
Rotae iam inscripti, a Cardinale Vicario comprobantur.
§ 2 Alii Patroni et Procuratores, iis non exceptis qui in
indicibus continentur ceterorum Tribunalium ecclesiasticorum, patrocinium
suscipere possunt dumtaxat si in singulis casibus a Cardinale Vicario
comprobantur.(47)
§ 3 Peritorum agere partes possunt ii qui a Cardinale Vicario
per ipsius decretum admittuntur.
Art. 36
§ 1 Vicarius Iudicialis administrativam, disciplinarem et
oeconomicam sui Tribunalis auctoritatem exercet atque Moderatori rationem
reddere debet.(48)
§ 2 Singula Tribunalia propriam administrationem habent.(49)
§ 3 Tribunalia, prout eorum iuridica condicio patitur, mandata
servabunt quae dabit Conferentia Episcopalis Italiae tam de regimine
administrativo quam de normis ad opus patronorum temperandum.
Art. 37
Vicarius Iudicialis cuiusque Tribunalis interiores regulas sui Tribunalis
Cardinali Vicario exhibet ab eo per decretum comprobandas, Conferentia
Episcopali Latii audita si agitur de regulis ad Tribunal Primae Instantiae
spectantibus pro causis nullitatis matrimonii, itemque de Tribunali
Appellationis. Hae regulae, quae adduntur iis, quas iam decernunt Codex Iuris
Canonici et praescripta Conferentiae Episcopalis Italiae, prout superiore
articulo sunt memorata, rationes definire debent ad administrativum,
disciplinare et oeconomicum Tribunalis opus gubernandum.(50)
Art. 38
§ 1 Tribunal Ordinarium Dioecesis Romanae, quod cann. 1419-1437
C.I.C. regitur, munus in causis explet quas Codex committit Tribunali dioecesano
primi gradus, exceptis causis nullitatis matrimonii.
§ 2 Tribunal Ordinarium agitat causas quoque Sanctorum, secundum
peculiaria mandata quae Apostolica Sedes edixit, causas solutionis super
rato et non consummato, causas solutionis vinculi in favorem fidei.
§ 3 Ad eius Vicarium Iudicialem pertinet exquirere elementa,
quae ad definiendum forum competens can. 1673 nn. 3-4 C.I.C. poscit, itemque
suum dare congruum consensum.(51)
§ 4 Ab hoc Tribunali appellatur ad Tribunal Appellationis
Vicariatus Romani vel ad Tribunal Romanae Rotae.(52)
Art. 39
§ 1 Tribunal Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii
potestatem habet, haud secus quam statuitur Litteris Apostolicis motu proprio
datis, quarum titulus Qua Cura, tractandi causas nullitatis matrimonii
Latii.(53)
§ 2 Ab hoc Tribunali ad Tribunal Appellationis Vicariatus Romani
vel ad Tribunal Romanae Rotae appellatur.
Art. 40
§ 1 Tribunal Appellationis causas excutit quae in primo gradu
sunt definitae:
a Tribunali Ordinario Dioecesis Romanae;
a Tribunali Primae Instantiae pro causis nullitatis matrimonii
Regionis Latii;
a Tribunalibus Regionalibus Campano ac Sardiniensi pro causis
nullitatis matrimonii;
a Tribunalibus Dioecesanis Dioecesium Latii;
a Tribunali Ordinariatus Militaris pro Italia;(54)
a Tribunali Praelaturae Personalis Sanctae Crucis et Operis Dei;(55)
§ 2 Ab hoc Tribunali ad Rotae Romanae Tribunal appellatur.(56)
Hae leges normaeque volumus nunc et futuro de tempore plenam vim habeant
initio ducto a die I mensis Maii, anno MCMXCVIII, minime obstantibus quibuslibet
rebus contrariis, etiam Constitutionibus et Apostolicis Ordinationibus, quas Nos
Decessoresque Nostri statuimus, aliisque praescriptis, vel peculiarissima
mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die I mensis Ianuarii, in Sollemnitate
Sanctae Dei Genetricis Mariae, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
(1) Cfr Synodi Liber Romanae Dioecesis. Secunda Synodus Dioecesana
Ioanne Paulo II praeside celebrata, Romae 1993, n. 11.
(2) 3 S. Irenaeus, Adversus haereses III,3,2: SCh 211,33.
(3) Cfr S. Ignatius antiochenus, Epistula ad Romanos, Incr. Patres
Apostolici I, ed. F. X. Funk, Romae 1901, p. 253.
(4) Synodi Liber, n. 11.
(5) Ibid.
(6) Cfr ibid., Indicia Pastoralia 1,10.
(7) Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii 1977):
AAS 69 (1977), 5-18.
(8) Cfr ibid., 1 § 1: l.m. 8.
(9) Cfr ibid., 1 § 2, l.m.
(10) Cfr ibid., 1 § 3, l.m. 9.
(11) Cfr ibid., 1 § 4, l.m.
(12) Cfr ibid., 1 § 5, l.m.
(13) Cfr ibid., Regulae Vicariatus, 24: l.m. 18.
(14) Cfr ibid., Principia directoria, 1: l.m. 8.
(15) Cfr ibid., Normae 2 § 2: l.m. 10; Ioannes Paulus
II, Chirographum Dopo la costituzione (14 Ianuarii 1991): AAS 83
(1991), 147-148.
(16) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii
1977), 2 § 1; 3 § 2: AAS 69 (1977), 9-10; 12.
(17) Cfr ibid., 2 §§ 10-11: l.m. 11-12.
(18) Cfr ibid., 2 § 1: l.m. 10-11; Ioannes Paulus II,
Const. Ap. Universi Dominici Gregis (22 Februarii 1996), 14: AAS
88 (1996), 305-343.
(19) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii
1977), 2 § 3: AAS 69 (1977), 10.
(20) Cfr ibid., 2 § 4; 3 § 3: l.m. 10; 12.
(21) Cfr ibid., 2 § 4: l.m. 10.
(22) Cfr ibid.
(23) Cfr ibid., 2 § 5: l.m. 12.
(24) Cfr ibid.
(25) Cfr ibid., 3 § 4; 4, l.m. 12-13.
(26) Cfr ibid., 2 § 6; 3 § 4, l.m. 11-12.
(27) Cfr ibid., 2 § 8, l.m. 11.
(28) Cfr ibid., 2 § 7, l.m.
(29) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 502.
(30) Cfr ibid., can. 495 ss.
(31) Cfr ibid., can. 511 ss.
(32) Cfr ibid., can. 492 ss.
(33) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii
1977), 3 § 1: AAS 69 (1977), 12; art. 8 praesentis Constitutionis
et prout congruit Codex Iuris Canonici, cann. 469-494.
(34) Cfr cann. 474 et 482-488, prout congruunt.
(35) Codex Iuris Canonici, can. 494.
(36) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii
1977), 12 § 1: AAS 69 (1977), 15; Codex Iuris Canonici,
can. 1419 § 1.
(37) Cfr Pius XI, Litt. Ap. Qua cura (8 Decembris 1938): AAS
30 (1938), 410-413; Codex Iuris Canonici, can. 1423.
(38) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris
1987): AAS 80 (1988), 121-124; Codex Iuris Canonici, can. 1439.
(39) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1419.
(40) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii
1977), 12 § 2: AAS 69 (1977), 15; Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita
cura (26 Decembris 1987), sub « b »: AAS 80 (1988), 123.
(41) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii
1977), 12 § 2: AAS 69 (1977), 15.
(42) Cfr ibid., 13, l.m.; can. Codex Iuris Canonici,
can. 1420-1437.
(43) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1422; Paulus VI, Const. Ap. Vicariae
Potestatis (6 Ianuarii 1977), 14: AAS 69 (1977), 15.
(44) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1422.
(45) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii
1977), 14: AAS 69 (1977), 15.
(46) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris
1987), sub « c »: AAS 80 (1988), 123.
(47) Cfr Conferentia Episcopalis Italiae, Norme circa il regime
amministrativo dei Tribunali Ecclesiastici Regionali italiani e l'attività
di patrocinio svolta presso gli stessi, 5 § 1: Notiziario della C.E.I,
n. 2, 26 Martii 1997.
(48) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii
1977), 15: AAS 69 (1977), 15-16.
(49) Cfr ibid., 13: l.m. 15; Ioannes Paulus II, Litt. Ap.
Sollicita cura (26 Decembris 1987), sub « d »: AAS 80
(1988), 123.
(50) Cfr Paulus VI, Const. Ap. Vicariae Potestatis (6 Ianuarii
1977), 16-17: AAS 69 (1977), 16.
(51) Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici Authentice Interpretando,
Responsio diei 28 Februarii 1986: AAS 78 (1986), 1323.
(52) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Sollicita cura (26 Decembris
1987), sub « a »: AAS 80 (1988), 123.
(53) Cfr sub I.: AAS 30 (1938), 412; Codex Iuris
Canonici, can. 1423 § 2.
(54) Cfr Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae, Decretum prot. 442088
SAT., diei 22 Septembris 1988.
(55) Cfr ID., Decretum prot. 4419196 SAT., diei 15 Ianuarii 1996.
(56) Codex Iuris Canonici, can. 1444.
|